- OMPHALE
- OMPHALERegina Lydiae, post Tmolum maritum Regem filia Iardani, de cuius cum Camblita Reg. inimicitiis diximus supra. Ei Hercules (ob caedem Iphiti, ex oraculo, venditus) in biennium serviebat; quô tempore ex Iardani ancilla Cleolaum, cuius posteri Dynastiam II. Lydorum Regum, post Alyadas orsi sunt, ut videre est voce Argon. genuit. Ita Apollodorus, Diodorus. Sic. Alii. Iuxta alios Omphalae Hercules propter amorem servivit, multisque ab ea muneribus est donatus, quod ad Sangarim fluv. serpentem multos homines interficientem interemisset, Haec, ut tradit Donatus in Terentium, ipsum Herculem sibi servientem etiam ad lanificium compulit, cum ipsa calathum et colum, cultusque femineos, sagitis et clavâ, leonisque tegmine mutâsset. Terentius in Eunucho: Actu 5. sc. 7. v. 3.Qui minus quam Hercules servivit Omphalae.Propertius. l. 3. eleg. 11. v. 17.Omphale in tantum formae processit honorem,Lydia Gygaeo tincta puella lacu,Ut qui pacato statuisset in orbe columnas,Tam durâ traheret mollia pensa manu.Seneca in Hippolyto, Actu 1. v. 317.Natus Alcmenâ posuit pharetram,Et minax vasti spolium leonis;Passus aptari digitis smaragdos,Et dari legem rudibus capillis:Crura distincto religavit auro,Luteo plantas cohibente socco.Et manu, clavam modo quâ gerebat,Fila deduxit properante fuso.Vidit Persis, ditisque feraxLydia regni, deiecta feriTerga leonis; humerisque quibusSederat alti regia caeli,Tenuem Tyrio stamine pallam.Vide Athen. l. 6. Plut. in Theseo. Ovid. l. 2. de Art. Am. et in et. Deianirae. Apollodor. l. 2. Meminit et Pausan. in Atticis. Non omittendus est Palaephatus, c. 45. de Omphale: Λέγεται ὡς λατρεύε. ῞ηρακλῆς ταύτῃ, ὁ δὲ λόγος μάταιος. Ἐξὸν γὰρ κᾀκείνης καὶ τῶ ὑπαρχόντων αὐτῇ, δεσπόζειν. Ἐγένετο τοῖον δέ τι. Ὀμφάλη ἦν Ἰαρδάνου θυγάτηρ, Λυδῶν βασιλέως, ἅυτη ἀκούσασα τὴν ἰχὺν Ἡρακλέους, προσεποίηθη ἐρᾶν αὐτοῦ. Ἡρακλῆς πλησιάσας ἔρωτι ἑάλω αὐτῆς, γεννᾷ δ᾿ ἐξ αὐτῆς ὑιὸν Λαομήδην, ἠδόμενος δὲ αὐτῇ ἐποίει ὅτι προςτάττει ἡ Ὀμφάλη, οἱ δὲ ἐυήθεις ὑπέλαβον λατρεύειν αὐτῇ. Vide et Nat. Com. Myth. l. 7. c. 1. et Leonicer. l. 3. c. 96. Nic. Lloydius. Diodoro Sic. l. 4. Omphale, Herculis virtutem admirata, illum in libertatem vindicatum, tori consortem fecit, et Lamon (quem Laomedem vacat Palaephatus) ex ea natus est. Apollodorus illum Agelaum vocat; addens. ὅθεν καὶ τὸ Κροίσου γένος, unde et Croesi genus, l. 2. quô pactô, uti ex Iardani ancilla Heraclidae Lydorum Reges, qui Dynastiam II. sic ex filia eius, Reges Mermnadae (et ipsi ex Hercule) qui Dynastiam III. constituerunt, originem habuêre. Ioh. Marshamus Canone Chron. ad Sec. XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.